Page images
PDF
EPUB

num.

mistis ita desipimus, ut putemus inveniri in corpore humano, quæ singulis universitatis rerum speciebus (stellis, mineralibus, et aliis) respondeant, sicut illi fabulantur, leviter et crassa Minerva traducentes emblema illud veterum (quod homo esset microcosmus, sive epitome totius mundi) ad hoc commentum suum. Verum nihilominus huc res redit, ut (quod occepimus dicere) non inveniatur inter corpora naturalia aliquod tam multipliciter compositum, quam corpus huma

Videmus enim hierbas et plantas ex terra et aqua nutriri; animalia ex herbis et fructibus ; hominem vero ex carnibus ipsorum animalium (quadrupedum, avium, piscium) etiam ex berbis, granis, fructibus, succis, et liquoribus variis, non sine multiplici commixtione, conditura, et præparatione horum corporum, priusquam homini sint in cibum. Adde quod animalibus vivendi modus sit simplicior, affectusque, qui in corpus agant, pauciores, ei ad unum fere modum operantes ; ubi homo locis habitationum, exercitationibus, affectibus, somno, et vigiliis, vices prope infinitas variarum miationum subit. Usque adeo verum est unam, inter res cæteras, corporis humani massam maxime fermentatam, et ex plurimis coagmentatam esse. At anima contra substantiarum est simplicissima, ut non male cecinerit ille:

Purumque reliquit Æthereum sensum, atque aurai simplicis ignem. Unde minime est mirandum, animam sic collocatam, requiem non invenire, juxta axioma illud, Motum rerum extra locum esse rapidum, placidum in loco. Verum ut ad rem redeamus; varia ista et subtilis corporis humani compositio et fabrica effecit, ut sit instar organi musici operosi et exquisiti, quod harmonia sua facile excidit. Quare apud poëtas summa ratione musica cum medicina in Apolline conjungitur; quia similis fere sit utriusque artis genius; atque in eo consistat plane medici oflicium, ut sciat humani corporis lyram ita tendere et pulsare, ut reddatur concentus minime discors et insuavis. Ergo demum ista ubjecti inconstantia et varietas artem reddidit magis conjecturalem: ars autem tam conjecturalis cum sit, locum ampliorem dedit non solum errori, verum etiain imposturæ. Siquidem omnes aliæ propemodum artes et scientiæ virtute sua et functione, non successu aut opere, judicantur. Advocatum ipsa agendi et dicendi facultas, non exitus causæ, commendat; gubernator navis clavi tenendi peritia, non expeditionis fortuna, se probat. At medicus, et fortasse politicus, vix habent actiones aliquas proprias, quibus specimen artis et virtutis suæ liquido exhibeant; sed ab eventu præcipue honorem aut dedecus reportant, iniquissimo prorsus judicio. Quotus enim quisque novit, ægroto mortuo aut restituto, item republica stante, vel labante, utrum sit res casus, an consilii? Fit itaque sæpissime, ut impostor palmam, virtus censuram referat. Quin ea est hominum infirmitas et credulitas, ut sæpenumero agyrtam, aut sagam docto medico præponant. Quare poëtæ oculati plane et perspicaces fuisse videntur; cum Æsculapio Circem sororem dederunt, utrumque e Sole prognatum; sicut habetur in versibus, de Æsculapio Phæbigena :

Ille repertorem medicinæ talis, et artis,

Fulmine Phæbigenam Stygias detrusit ad undas. Et similiter de Circe, Solis filia :

Dives inaccessis ubi Solis filia lucis

Urit odoratam nocturna in lumina cedrum. Omnibus enim temporibus, faina et opinione vulgi, sagæ et aniculæ, et impostores, medicorum quodammodo rivales fuere; et de curationum celebritate cum iisdem fere certarunt. Ex hoc dic, sodes, quid sequitur? Nempe ut medici ita secum, quemadmodum Salomon in re graviori ; Si unus et stulti et meus eventus erit, quid mihi prodest, quod majorem sapientiæ dedi operam? Equidem medicis minus succenseo, si sæpenumero vacent alicui alteri studio, quod adamant magis, quam arti suæ propriæ. Invenies etenim inter eos, poëtas, antiquarios, criticos, rhetores, politicos,

, theologos, atque in iis artibus magis, quam in professione propria, eruditos. Neque hoc fit, ut arbitror, quia (ut quidam declamator contra scientias medicis

objicit) habeant quæ sibi obversentur objecta tam
fæda et tristia, ut animum ad alia abducere iis omnino
sit opus (nam qui homines sint, Nihil humani a se
alienum putent) sed ob hoc ipsum, de quo nunc agi-
mus; nempe quod arbitrentur, paruin ipsis interesse,
vel ad existimationem, vel ad lucrum, utrum artis
suæ mediocritatem, an perfectionem in ea majorem
assequantur. Morbi enim tædia, vitæ dulcedo, spei
fallacia, et amicorum commendatio, efficiunt, ut ho-
mines facile in medicis qualibuscunque fiduciam col-
locent. Verum si quis hæc attentius perpendat, ea
potius ad culpam medicorum, quam ad culpæ excu-
sationein spectant: neque enim spem abjicere, sed
vires potius intendere debuerant. Nam si cui placet
observationem expergefacere suam, et paulatim cir-
cumspicere, etiam ex exemplis obviis et familiaribus
facile deprehendet, quantum obtineat imperii intel-
lectus subtilitas et acumen, in varietatem sive mate-
riæ, sive formæ rerum. Nil magis varium, quam ho-
minum facies et vultus ; eorum tamen discrimina infi-
nita retinet memoria : imo pictor ex pauculis colorum
testis, acie oculi usus, et vi phantasiæ, et manus con-
stantia, omnium facies, qui sunt, fuerunt, atque etiam
(si coram repræsentarentur) qui futuri sunt, penicillo
imitari ac describere posset. Humana voce nil magis
varium; hujus tamen discrimina in singulis personis
facile internoscimus: quinetiam non desunt moriones
et pantomimi quidam, qui, quotquot libuerit, reddere
sciunt, et ad vivum exprimere. Nil magis varium,
quam soni articulati, verba scilicet: via tamen inita
est ea reducendi ad paucas literas alphabeti. Atque
illud verissimum est, non ex eo, quod mens humana
sit minus subtilis aut capax, perplexitates et acata-
lepsias in scientiis plerunque provenire; sed ex eo
potius, quod objectum nimis in remoto collocatum
sit. Sicut enim sensus, procul ab objecto dissitus,
plurimum fallitur ; debite appropinquatus, non multum
errat; ita fit in intellectu. Solent autem homines
naturam, tanquam ex præalta turri, et a longe despi-
cere, et circa generalia nimium occupari ; quando,
si descendere placuerit, et ad particularia accedere,

[merged small][ocr errors]

resque ipsas attentius et diligentius inspicere, magis vera et utilis fieret comprehensio. Itaque hujus incommodi remedium, non in eo solum est, ut organum ipsum vel acuant, vel roborent, sed simul ut ad objectum propius accedant. Ideoque dubitandum non est, quin si medici, missis paulisper istis generalibus, naturæ obviam ire vellent, compotes ejus fierent, de quo ait poëta :

Et quoniam variant morbi, variabimus artes;

Mille mali species, mille salutis eruii. Quod eo magis facere debent, quia philosophiæ ipsæ, quibus innituntur medici, sive methodici, sive chemici (medicina autem in philosophia non fundata, res infirma est) parvi revera sunt.

'Quare si nimis generalia (licet vera forent) hoc vitium habeant, quod non bene homines ad actionem deducant; certe majus est periculum ab illis generalibus, quæ in se falsa sunt; atque, loco deducendi, seducunt.

Medicina igitur (uti perspeximus) adhuc taliter comparata est, ut fuerit magis ostentata, quam elaborata : etiam magis elaborata, quam amplificata ; cum labores in eam insumpti, potius in circulo, quam in progressu, se exercuerint. Plurima enim in ea video a scriptoribus iterata, addita pauca. Eam in tres partes dividemus, quæ tria ejus officia nominabimus. Primum est conservatio sanitatis, secundum curatio morborum, tertium prolongatio vitæ. At istud postremum, non videntur medici, tanquam partem principalem artis suæ agnovisse, verum idem reliquis duobus satis imperite immiscuisse. Putant enim si propulsentur morbi, antequam ingruant, et curentur postquam invaserint, prolongationem vitæ ultro sequi. Quod licet minime dubium sit, tamen parum acute prospiciunt, horum utrumque ad morbos tantum pertinere, et ad eam solummodo vitæ prolongationem, quæ a morbis abbreviatur et intercipitur: atqui filum ipsum vitæ producere, ac mortem, per resolutionem simplicem, et atrophiam senilem, sensim obrepentem, ad tempus summovere, argumentum est, quod nemo ex medicis pro dignitate tracta

[ocr errors]

vit. Neque vero subeat animos hominum ille scrupulus, ac si hæc res, fato et divinæ providentiæ commissa, in artis officium et munus jam primum a nobis revocaretur. Providentia enim proculdubio mortes quascunque, sive ex violentia, sive ex morbis, sive ex decursu ætatis, pariter regit: neque tamen ideo præventiones et remedia excludit. Ars autem, et industria humana, naturæ et fato non imperant, sed subministrant. Verum de hac parte paulo post dicemus; hæc tantum interea præfati, ne quis tertium istud officium medicinæ cum duobus prioribus (quod fere adhuc factum est) imperite confundat.

Quod ad officium tuendæ sanitatis attinet (ex officiis prædictis medicinæ primum) multi de eo scripserunt, cum in aliis rebus satis imperite, tum nimium (ut arbitramur) delectui ciborum, minus, - quam par est, quantitati eorum tribuentes. Quin et in quantitate ipsa, tanquam philosophi morales, mediocritatem nimis laudarunt: cum et jejunia in consuetudinem versa, et victus liberalis, cui quis assueverit, melius sanitatem tueantur, quam istæ mediocritates, quæ naturam ignavam fere reddunt, neque excessus, neque indigentiæ, cum opus fuerit, patientem. Exercitationum autem species, quæ in sanitate tuenda plurimum pollent, nemo ex medicis bene distinxit, aut annotavit ; cum vix inveniatur aliqua inclinatio in morbum, quæ non exercitatione quadam propria corrigi possit. Morbis renum globorum lusus convenit, pulmonum sagittatio, stomachi deambulatio et gestatio, atque aliis aliæ. Verum cum hæc pars, de valetudinis conservatione, secundum totum tractata sit, defectus minores persequi non est nostri instituti.

Quod vero ad curationem morborum attinet, illa demum pars est medicinæ, in qua plurimum laboris insumptum est, licet fructu satis tenui. Continet autem doctrinam de morbis, quibus corpus humanum subjicitur, una cum eorundem causis, symptomatibus, et medelis. In hoc secundo officio medicinæ multa sunt, quæ desiderantur: ex his pauca, sed maxime insignia, proponemus, quæ enumerasse satis duxerimus, absque aliqua ordinis aut methodi lege.

« PreviousContinue »