Page images
PDF
EPUB

suntque apud homines propria scientia inflatos, et theomachos, tanquam tres moles giganteæ :

Ter sunt conati imponere Pelio Ossam,

Scilicet atque Ossæ frondosum involvere Olympum. Apud eos vero, qui se ipsos exinapientes, omnia ad Dei gloriam referunt, tanquam trina illa acclamatio, Sancte, Sancte, Sancte. Sanctus enim Deus in multitudine operum suorum, sanctus in ordine eorum, sanctus in unione. Quare speculatio illa Parmenidis et Platonis (quamvis in illis nuda fuerit speculatio) excelluit tamen ; Omnia per scalam quandam ad unitatem ascendere. Atque illa demum scientia cæteris est præstantior, quæ humanum intellectum minimum multiplicitate onerat, quam liquet esse metaphysicam : quippe quæ contemplatur præcipue simplices illas rerum formas (quas superius formas primæ classis nominavimus) quandoquidem licet numero paucæ, tamen commensurationibus et co-ordinationibus suis omnem varietatem constituunt. Secunda res, quæ hanc metaphysicæ partem de formis nobilitat, hæc nimirum est; quod potestatem humanam emancipet maxime et liberet; camque in amplissimum et apertissimum operandi eampum educat. Nam physica per angustos et impeditos calles humanam operam dirigit, naturæ ordinariæ flexuosos tramites imitata. Sed latæ undique sunt sapientibus viæ; sapientiæ nimirum (quæ a veteribus rerum divinarum et humanarum scientia definiebatur) mediorum copia et varietas semper suppetit. Causæ enim physicæ, novis inventis, in simili materia, lucem et ansam præbent: at qui formam aliquam novit, novit etiam ultimam possibilitatem superinducendi naturam illam in omnigenam materiam, eoque minus inter operandum restringitur et alligatur, vel ad materia basim, vel ad conditionem efficientis. Quod genus scientiæ eleganter describit etiam Salomon, etsi sensu magis divino : Non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Intelligit scilicet sapientiæ vias, nec angustiis nec obicibus obnoxjas esse.

Metaphysicæ pars secunda est finalium causarum inquisitio, quam non ut prætermissam, sed ut male collocatam notamus. Solent enim inquiri inter physica, non inter metaphysica. Quanquam si ordinis hoc solum vitium esset, non mihi fuerit tanti. Ordo enim ad illustrationem pertinet, neque est hæc substantia scientiarum. At hæc ordinis in versio defectum insignem peperit, et maximam philosophiæ induxit calamitatem. Tractatio enim causarum finalium in physicis, inquisitionem causarum physicarum expulit et dejecit, effecitque ut homines in istiusmodi speciosis, et umbratilibus causis acquiescerent, nec inquisitionem causarum realium, et vere physicarum strenue urgerent; ingenti scientiarum detrimento. Etenim reperio hoc factum esse, non solum a Platone, qui in hoc littore semper anchoram figit, verum etiam ab Aristotele, Galeno, et aliis, qui sæpissime etiam ad illa vada impingunt. Etenim qui causas adduxerit hujusmodi; Palpebras cum pilis, pro sepi et vallo esse, ad munimentum oculorum : aut corii in animalibus firmitudinem esse ad propellendos calores et frigora : aut ossa pro columnis et trabibus a natura induci

, quibus fabrica corporis innitatur: aut folia arborum emitti, quo fructus minus patiantur a sole et vento: aut nubes in sublimi fieri, ut terram imbribus irrigent : aut terram densari et solidari, ut statio et mansio sit animalium ; et alia similia : is in metaphysicis non male ista allegarit; in physicis autem nequaquam. Imo, quod cæpimus dicere, hujusmodi sermonum discursus (instar remorarum, uti fingunt, navibus adhærentium) scientiarum quasi velificationem et progressum retardarunt, ne cursum suum tenerent, et ulterius progrederentur: et jam pridem effecerunt, ut physicarum causarum inquisitio neglecta deficeret, ac silentio præteriretur. Quapropter philosophia naturalis Democriti, et aliorum, qui Deum et mentem a fabrica rerum amoverunt; et structuram universi infinitis naturæ prælusionibus et tentamentis (quas uno nomine fatum, aut fortunam vocabant) attribuerunt;

: et rerum particularium causas materiæ necessitati, sine

intermixtione causarum finalium, assignarunt; nobis videtur (quantum ex fragmentis et reliquiis philosophiæ eorum.conjicere licet) quatenus ad causas physicas, multo solidior fuisse, et altius in naturam penetrasse, quam illa Aristotelis et Platonis : banc unicam ob causam, quod illi in causis finalibus nunquam operam triverunt; hi autein eas perpetuo inculcarunt. Atque magis in hac parte accusandus Aristoteles, quam Plato: quandoquidem fontem causarum finalium, Deum scilicet, omiserit, et naturam pro Deo substituerit, causasque ipsas finales, potius ut logicæ amator, quam theologiæ, amplexus sit. Neque hæc eo dicimus, quod causæ illæ finales veræ non sint, et inquisitione admodum dignæ in speculationibus metaphysicæ ; sed quia dum in physicarum causarum possessiones excurrunt et irruunt, misere eain provinciam depopulantur et vastant. Alioquin, si modo intra terminos suos coërceantur, magnopere hallucinantur, quicunque eas physicis causis adversari aut repugnare putent. Nam causa reddita, quod palpebrarum piļi oculos muniant, nequaquam sane repugnat alteri illi, quod pilositas soleat contingere humiditatum orificiis :

Muscosi fontes, etc. Neque causa reddita, quod coriorum in animalibus firmitudo pertinet ad cæli injurias propulsandas, adversatur illi alteri, quod illa firmitudo fit ob contractionem pororum, in extimis corporum, per frigus et deprædationem aëris. Et sic de reliquis : conspirantibus op. time utrisque causis; nisi quod altera intentionem, altera simplicem consecutionem denotet. Neque vero ista res in dubium vocat providentiam divinam, aut ei quicquam derogat; sed potius eandem miris modis confirmat et evehit. Nam sicut in rebus civilibus prudentia politica fuerit multo altior et mirabilior, si quis opera aliorum ad suos fines et desideria abuti possit, quibus tamen nihil consilii sui impertit (ut interim ea agant, quæ ipse velit, neutiquam vero se hoc facere intelligant) quam si consilia sua cum administris voluntatis suæ communicaret : sic Dei sapientia effulget mirabilius, cum natura aliud agit, pro

videntia aliud elicit; quam si singulis schematibuset motibus naturalibus, providentiæ characteres essent impressi. Scilicet Aristoteli, postquain naturam finalibus causis imprægnasset: Naturamque nihil frustra facere, suique voti semper esse compotem (si impedimenta abessent) et hujusmodi multa eo spectantia posuisset; amplius Deo non fuit opus: at Democritus et Epicurus, cum atomos suos prædicabant, eousque a subtilioribus nonnullis tolerabantur; verum cum ex eorum fortuito concursu, fabricam ipsam rerum absque mente coaluisse assererent, ab omnibus risu excepti sunt. Adeo ut tantum absit, ut causæ physicæ homines a Deo et providentia abducant, ut contra potius philosophi illi, qui in iisdem eruendis occupati fuerunt, nullum exitum rei reperiant, nisi postremo ad Deum et providentiam confugiant. Atque hæc de metaphysica dicta sint: cujus partem de causis finalibus, in libris et physicis, et metaphysicis, tractatam non negaverim; in his recte, in illis perperam, propter incommodum inde secutum.

CAPUT QUINTUM.

Partilio operative doctrina de natura in Mechanicam

et Magiam: qua respondent partibus speculative: Physica Mechanica, Metaphysicæ Magia; et expurgatio vocabuli magie. Appendices duæ operative ; Inventarium opum humanarum, et Catalogus polychrestorum.

Operativam de natura similiter in duas partes dividemus, idque ex necessitate quadam. Subjicitur enim hæc divisio divisioni priori doctrinæ speculativæ. Physica siquidem, et inquisitio causarum efficientium et materialium, producit mechanicam ; at metaphysica, et inquisitio formarum, producit magiam : nam causarum finalium inquisitio sterilis est, et, tanquam virgo Deo consecrata, nibil parit. Neque nos fugit, esse et mechanicam sæpius mere empiricam et operariam, quæ a physica non pendeat ; verum hanc in

set zut nia. tra Ji0us ue ex bs2x ca cra ati mo кес sis ta. am,

historiam naturalem conjecimus ; a philosophia naturali segregamus. Loquimur tantum de ea mechanica, quæ cum causis physicis conjuncta est. Veruntameu intervenit quædam mechanica, quæ nec prorsus operaria est, neque tamen philosophiam proprie attingit. Operum enim inventa omnia, quæ in hominum notitiam venerunt, aut casu occurrerunt, et deinceps per manus tradita sunt; aut de industria quæsita : quæ autem intentionaliter inventa sunt; illa aut per causarum et axiomatum lucem eruta sunt; aut per extensionem quandam, vel translationem, vel compositionem inventorum priorum deprehensa ; quæ magis ingeniosa quædam res est et sagax, quam philosophica. Hanc vero partem, quam neutiquam contemnimus, non multo post, cum de experientia literata inter logica tractabimus, cursim perstringemus. Enimvero mechanicam, de qua nunc agimus, tractavit Aristoteles promiscue : Hero in spiritualibus; etiam Georgius Agricola, scriptor recens, diligenter admodum in mineralibus ; aliique quamplurimi in subjectis particularibus : adeo ut non habeam, quod dicam de omissis in hac parte; nisi quod mechanica promiscua, secundum exemplum Aristotelis, diligentius debuissent continuari per labores recentiorum ; præsertim cum delectu eorum mechanicorum, quorum aut causæ magis obscuræ, aut effectus magis uobiles. Verum qui in hisce insistunt, quasi oras tantum maritimas perreptant :

Premendo littus iniquum. Meo siquidem judicio, vix possit aliquid in natura radicitus verti aut innovari, vel per casus aliquos fortuitos, vel per tentamenta experimentorum, vel ex luce causarum physicarum, sed solummodo

per

inventionem formarum. Si igitur desiderari eam partem metaphysicæ, quæ de formis agit, posuimus; sequitur, ut naturalis etiam magia, quæ ad eam est relativa, similiter desideretur. Verum hoc loco postulandum videtur, ut vocabulum istud magiæ, in deteriorem partem jam pridem acceptum, antiquo et_honorifico sensui restituatur. Etenim magia apud Persas pro

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »