Page images
PDF
EPUB

quæ inferiores; quæ ex fixis intra vias solis et planetarum (zodiacum scilicet) quæ extra: quis ex planetis velocior, quis tardior: quis moveatur in ecliptica, quis pervagetur in latitudine: quis possit esse retrogradus, quis minime: quis patiatur omnimodam distantiam a sole, quis alligetur: quis moveatur celerius in apogæo, quis in perigao: denique anomalia Martis, expatiatio Veneris, et labores sive passiones admirandæ, quæ non semel et in sole, et in Venere deprehensæ sunt, et si quæ sint alia? Postremo recipiantur etiam ex traditione, naturæ et inclinationes planetarum particulares, atque etiam stellarum fixarum; quæ, quandoquidem magno consensu tradantur, non leviter (præterquam ubi cum physicis rationibus plane discordant) rejiciendæ sunt. Atque ex talibus observationibus coagmentatur astrologia sana; et secundum eas tantum schemata cœli et componere, et interpretari oportet.

Adhibetur autem astrologia sana, ad prædictiones fidentius, ad electiones cautius, ad utraque autem intra terminos debitos. Prædictiones fieri possint, de cometis futuris, qui (ut nostra fert conjectura) prænunciari possunt: et de omni genere meteororum, diluviis, siccitatibus, ardoribus, conglaciationibus, terræ motibus, irruptionibus aquarum, eruptionibus ignium, ventis et pluviis majoribus, anni variis tempestatibus, pestilentiis, morbis grassantibus, ubertate et caritate frugum, bellis, seditionibus, sectis, transmigrationibus populorum; denique de omnibus rerum vel naturalium, vel civilium motibus, aut innovationibus majoribus ad magis autem specialia, et forte singularia, prædictiones istæ (licet minore certitudine) deduci possint, si repertis primo hujusmodi temporum inclinationibus generalibus, acri judicio, vel physico, vel politico, applicentur illis speciebus aut individuis, quæ hujusmodi accidentibus maxime sint obnoxia; veluti si quis ex præcognitione tempestatum anni, eas reperiet (exempli gratia) magis oleis quam vitibus, magis phthisicis quam hepaticis, magis incolis collium quam vallium, magis monachis quam aulicis (propter victus rationem diversam) propitias aut perniciosas. Aut si

quis ex cognitione influxus, quem cœlestia habent super spiritus humanos, reperiat eum talem esse, ut magis populis quam regibus, magis viris doctis et curiosis quam animosis et militaribus, magis voluptariis quam negotiosis aut politicis, faveat aut adversetur. Hujusmodi autem innumera sunt, sed (quemadmodum diximus) non tantum cognitionem illam generalem, quæ sumitur ex astris (quæ sunt agentia) verum etiam particularem subjectorum (quæ sunt passiva) requirunt. Neque electiones prorsus rejiciendæ sunt; sed parcius illis, quam prædictionibus, fidendum. Videmus enim in plantationibus, et seminationibus, et insitionibus, ætatum lunæ observationes non esseres omnino frivolas. Sunt et multa ejus generis. Verum et electiones istæ etiam magis, quam prædictiones, per nostras regulas cohibendæ sunt. Atque illud semper attendendum; valere electiones in illis tantum casibus, ubi et virtus cœlestium talis sit, quæ non subito transeat: et actio inferiorum similiter talis, quæ non statim absolvatur ; quemadmodum fit in illis exemplis, quæ memoravimus: nam nec incrementa lunæ subito transiguntur, nec incrementa plantarum. Punctualitas vero temporis omnino repudianda. Inveniuntur autem et talia complura (quod quis minus putet) in electionibus circa civilia. Quod si quis nos compellat eo nomine, quod ex quibus ista astrologia emendata elici possit; et rursus, ad quæ utiliter adhiberi, aliquid monstravimus; quis vero sit eliciendi modus, neutiquam docuimus: ille minus æquus, fuerit, cum artem ipsam (cujus debitores non sumus) a nobis exigat. Hoc tamen circa illud ipsum, quod petit, monebimus: quatuor tantum esse modos, quibus ad hanc scientiam via sternatur. Primo per experimenta futura; dein per experimenta præterita; rursus per traditiones; ultimo per rationes physicas. Atque quod ad experimenta futura, quid attinet dicere? cum illa seculis compluribus ad eorum copiam comparandam indigeant; ut de iisdem cogitationem suscipere frustra fuerit. Quod vero ad experimenta præterita; ea certe in manu hominum sunt; licet res sit laboriosa et multi otii. Possint enim astrologi (si sibi non desint) omnes casus majores

(veluti inundationes, pestilentias, prælia, seditiones, mortes regum, si placet, et similia) ex historiæ fide depromere; et situm cœlestium, non secundum thematum subtilitatem, sed juxta regulas eas revolutionum, quæ a nobis adumbratæ sunt, qualis fuerit sub iisdem temporibus, intueri : ut ubi manifestus fuerit eventuum consensus et conspiratio, ibi prædictionis norma probabilis constituatur. Quatenus ad traditiones; eas ita ventilare oportet, ut quæ cum rationibus physicis manifesto pugnent, e medio tollantur; quæ vero cum iis bene consentiant, etiam auctoritate sua valeant. Quantum denique ad physicas rationes; illæ maxime huic inquisitioni accommodatæ sunt, quæ de catholicis materiæ appetitibus et passionibus, et de motibus corporum simplicibus et genuinis inquiHis enim alis ad cœlestia ista materiata ascenditur tutissime. Atque de astrologia sana hactenus.

runt.

Insaniæ autem astrologicæ (præter ea, quæ a principio notavimus, commenta) alia quædam portio superest non prætermittenda : quæ tamen ab astrologia secludi solet, et in magiam, quam vocant, cœlestem transferri. Ea nacta est mirum commentum ingenii humani, nimirum, ut benevolus aliquis situs astrorum in sigillis aut signaculis (puta metalli, aut gemmæ alicujus ad intentionem propriæ) excipiatur, quæ horæ ejus felicitatem alias prætervolaturam detineant, et quasi volatilem figant. Quemadmodum graviter ille conqueritur, de tam nobili apud antiquos arte, jampridem amissa :

Annulus infuso non vivit mirus olympo,

Non magis ingentes humili sub lumine Phobos
Fert gemma, aut celso divulsas cardine lunas.

Certe reliquias sanctorum, earumque virtutes, recepit ecclesia Romana (neque enim in divinis et immateriatis fluxus temporis obest) verum ut condantur reliquiæ cœli, quo hora, quæ recessit, et tanquam mortua est, reviviscat et continuetur, mera est superstitio. Missa igitur hæc faciamus, nisi forte Musæ aniculæ jam factæ sint.

Physicam abstractam in duas partes rectissime divi

di posse statuimus: doctrinam de schematismis materiæ, et doctrinam de appetitibus et motibus. Utrosque cursim enumerabimus, unde veræ physicæ de abstractis adumbratio quædam deduci possit. Schematismi materiæ sunt, densum, rarum; grave, leve; calidum, frigidum; tangibile, pneumaticum; volatile, fixum; determinatum, fluidum; humidum, siccum; pingue, crudum; durum, molle; fragile, tensile; porosum, unitum; spirituosum, jejunum; simplex, compositum; absolutum, imperfecte mistum; fibrosum, atque venosum, simplicis posituræ sive æquum; similare, dissimilare; specificatum, non specificatum; organicum, inorganicum; animatum, inanimatum: neque ultra rem extendimus. Sensibile enim et insensibile, rationale et irrationale, ad doctrinam de homine rejicimus. Appetituum vero et motuum duo genera sunt: sunt enim vel motus simplices, in quibus radix omnium naturalium actionum continetur, pro ratione tamen schematismorum materiæ; vel motus compositi sive producti; a quibus ultimis recepta philosophia (quæ parum de corpore naturæ stringit) auspicatur. Debent autem haberi hujusmodi motus compositi (quales sunt generatio, corruptio, et reliqui) pro pensis quibusdam, aut summis motuum simplicium, potius quam pro motibus primitivis. Motus simplices sunt, motus antitypiæ, quem vulgo motum, ne fiat penetratio dimensionum, vocant: motus nexus, quem motum ex fuga vacui appellant: motus libertatis, ne detur compressio aut extensio præternaturalis : motus in sphæram novam, sive ad rarefactionem et condensationem: motus nexus secundi, sive ne detur solutio continuitatis: motus congregationis majoris, sive ad massas connaturalium suorum, qui vulgo dicitur motus naturalis motus congregationis minoris, qui vulgo dicitur sympathiæ et antipathiæ motus disponens, sive ut partes bene collocentur in toto: motus assimilationis sive multiplicationis naturæ suæ super aliud motus excitationis, ubi agens nobilius motum in alio latentem et sopitum excitat: motus sigilli sive impressionis, operatio scilicet absque communicatione substantiæ motus regius, sive cohibitio reliquorum

motuum a motu prædominante: motus absque termino, sive rotatio spontanea: motus trepidationis ; sive systoles, et diastoles, corporum scilicet, quæ locantur inter commoda et incommoda : postremo decubitus, sive exhorrentia motus, quæ etiam plurimarum rerum est causativa. Hujusmodi sunt motus simplices, qui ex penetralibus naturæ vere prodeunt : quique complicati, continuati, alternati, frænati, repetiti, et multis modis aggregati, motus illos compositos, sive summas motuum, quæ receptæ sunt, aut illis similes constituunt. Summæ motuum, sunt decantati illi motus, generatio, corruptio, augmentatio, diminutio, alteratio et latio: etiam mixtio, separatio, versio. Supersunt tantum tanquam appendices physicæ, mensuræ motuum: quid possit quantum, sive dosis naturæ ? Quid possit distantia? id quod orbis virtutis sive activitatis non male vocatur. Quid possint incitatio et tarditas? Quid brevis aut longa mora? Quid vis aut hebetudo rei? Quid stimulus peristaseos? Atque hæ sunt physicæ veræ de abstractis partes genuinæ. Etenim in schematismis materiæ, in motibus simplicibus, in summis sive aggregationibus motuum, et in mensuris motuum, physica de abstractis absolvitur. Nam motum voluntarium in animalibus; motum qui fit in actionibus sensuum; motum phantasiæ, appetitus, et voluntatis; motum mentis, decreti, et intellectualium, ad proprias doctrinas amandamus. Illud tamen iterato monemus, universa hæc, quæ diximus, in physica non ulterius tractari, quam ut inquirantur materia et efficiens ipsorum; retractantur enim in metaphysica, quoad formas et fines.

Physicæ subjungemus appendices insignes duas; quæ non tam ad materiam, quam ad modum inquisitionis spectant; problemata naturalia, et placita antiquorum philosophorum. Prior naturæ multiplicis sive sparsæ appendix est: secunda naturæ unitæ, sive summarum; utraque ad solertem dubitationem pertinet, quæ scientiæ pars est non contemnenda. Nam problemata particulares dubitationes complectuntur;

« PreviousContinue »