Page images
PDF
EPUB

1

nullus se opposuit; ac si oracula magis, quam eloquia, protulisset. Quod quidem, sive exactæ sententiæ suæ, antequam declarasset, in lance veritatis, et rationis librationi; sive existimationi, qua ab omnibus habitus fuit, ut nemo contrairet, tribuendum censeo. Unde argumentationis genus illud, qua in utramque partem disceptatur, mensa ejus haud novit; aut si aliqua forte intervenerit, eadem cum magna submissione, et moderatione, agitata fuit.

Sæpe observavi, neque virorum quorundam illustrium notitiam effugit; quod si occasio forte interveniret sermonis alieni inter colloquendum repetendi, ea facultate præditum fuisse, ut novis subinde et melioribus vestibus indutum proferret: adeo ut auctor ipse sermonem proprium ornatu cultiorem cerneret; sensu autem, et materia minime mulctatum; ac si formulis bonis uti res esset ei a natura indita: id quod in carminibus componendis de se cecinit Ovidius,

Et quod tentabam scribere, versus erat.

Quotiescunque ex officio premebatur reum aliquem peragere (quod muneris regiæ majestatis consilio docto incumbebat) sive in criminalibus, sive in capitalibus, nunquam se superbum, aut fastuosum, versus delinquentem præbuit; sed semper lenem, et decenti temperie affectum: et quanquam sciebat ex munere suo esse pro parte regis crimen adversus reum, pro virili sua, urgere et aggravare; ita tamen se gessit, ut severitatis oculo exemplum, misericordiæ oculo personam, intueretur. In negotiis autem status, quando in sanctius regis concilium ascitus fuit, optimum consulendi modum tenuit; non implicando dominum suum in consiliis aliquibus temerariis, aut populo gravioribus, sed temperatis, et æqualibus: Jacobo rege hoc eum testimonio ornante, Illum viam calluisse negotia ejus tractandi suavibus modis; atque id majestati suæ maxime cordi fuisse, pronunciavit.

Neque vero (cum occasio tulerat) minus gratiosus apud subditos regni fuit, quam apud regem ipsum. Comitiis parliamentariis inferioris consessus, dum in

ea domo sedit, pergratus semper fuit; in qua sæpe peroravit, non sine magno applausu. Postquam ad munus atturnati generalis evectus fuisset, et ad locum in parliamento electus, libertas inter ipsos consultandi communi suffragio ei concessa est; quæ aliis atturnatis generalibus minime indulta.

Sicut autem erga herum suum servi boni laudem reportavit; siquidem in annorum novendecim administratione (prout ipse asseruit) in reprehensionem regis propter aliquam offensam in majestatem regiam immediate admissam nunquam incurrerat; ita erga servos proprios heri boni nomen obtinuit; et servitia eorum diuturna præclaris officiis, cum in potestatem suam devenerunt, gratis compensavit. Quæ res in causa fuit cur tot melioris notæ juvenes, e claris familiis oriundos, in numerum asseclarum suorum recipere precibus pene fatigatus sit. Quod si eorum aliqui gratia et favore ejus perperam usi sint, id solummodo errori bonitatis suæ nativæ, eorum autem perpetuæ infamiæ et intemperantiæ tribuendum est.

[ocr errors]

Heros iste divini Numinis cultor fuit. Quamvis enim viris politicis, et ingeniis præaltis, atheismi notam inurere vulgo inoleverat; ille tamen Deum et agnovit, et coluit. Id quod ex variis testimoniis, per filum operum suorum sparsis, liquidissime apparet. Alias enim principia propria destruxisset et evertisset; quæ fuerunt, "Philosophiam primoribus tantum labiis degustatam a Deo abducere; utpote, quæ causas "secundas ultra debitum magni faceret: philosophiam "autem plene haustam ad Deum denuo reducere." Illum autem philosophum profundum extitisse nemo, opinor, est, qui neget. Neque hoc solum, sed et omni poscenti rationem reddere de ea, quæ in illo erat, spe, et potens et paratus fuit. Hocque opus illud confessionis fidei abunde testatum reliquit. Interesse frequenter solebat (cum per valetudinem liceret) divinis officiis, sive privatim, sive publice celebratis; concionibus audiendis; sacræ eucharistiæ participandæ; et tandem in fide vera, in ecclesia Anglicana stabilita, placide obdormivit.

Hoc pro certo ponendum est, eum malevolentiæ omnis penitus expertem fuisse ; quam (ut ipse dixerat) neque parturivit, neque pavit. De injuriarum vindicta ne cogitavit quidem: ad quam si ita animo affectus fuisset, et opportunitate et potestate armatus fuit. Deturbator officiariorum a muneribus adeptis neutiquam fuit; ac si exitio, et ruina aliorum se impinguasset. Calumniator apud principem non cluit. Die quodam, cum quidam e ministris status primariis, neutiquam ei favens, nuper defunctus fuisset, rex eum percontatus est, quid de domino illo, jam fatis functo, sentiret? Cui respondit, "Ejusmodi eum fuisse, qui majestatis tuæ res nunquam promovisset, aut au"ctiores fecisset; verum a præcipitio et declinatione "servare haud dubie sategisset.' Neque enim duriorem de eo sententiam proferre voluit. Quam quidem non inter virtutes illius morales, sed Christianas,

66

numero.

[ocr errors]

Nomen ejus magis foris, et apud exteros, quam domi, inter populares suos, celebratum est, et inclaruit: veluti id quod oraculo illi divino etiam subjicitur, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. In qua re, paucula quædam ex epistola, ab Italia (ingeniorum politorum apotheca) ad comitem nuper Devoniensem, eo tempore baronem Candishium, missa, excerpam: quæ sic se habuerunt; "Delibati66 ones novas domini cancellarii Baconi, nec non Historiam ejus, et quicquid aliud jam molitur, ingenti cum animi ardore exspectabo: speciatim autem in "Historia sua opus perfectum, et limatum, mihi spon"deo; præsertim in Henrici septimi rebus gestis; in quibus enarrandis acuminis sui divini talentum ex"ercere licebit. Dominus iste indies in majus innotescit, et opera ejus magis magisque apud nos in de“liciis habentur; atque ii, qui in rebus humanis ultra "vulgare sapiunt, eum inter ingenia seculi hujus capacissima et celsissima reputant: et sic revera est.” Jam fama ejus diuturnitate non deflorescit, sed potius augescit. Librorum ejus plurimi alias linguas, tam eruditas quam modernas, et pridem et nuper, callere

66

66

66

edocti sunt ab illarum nationum indigenis. Viri primarii aliquot, dum adhuc in vivis fuit, nullam aliam ob causam huc in Angliam transfretarunt, quam ut eum conspicerent, et cum eo coram loquendi opportunitatem captarent, quorum unum pictura sua, a capite ad pedes usque delineata, in Galliam secum portanda donavit: quam hospes ille tanquam rem gratissimam conterraneis suis futuram fassus est; ut ita imagine personæ non secus, ac imaginibus cerebri (libris nimirum) potirentur. Inter cæteros marchio Fiatus, nobilis Gallus, qui legatus in Angliam venerat anno primo Mariæ reginæ, Caroli regis nuptæ, ingenti animi ardore eum invisendi captus est. Ad quam rem opportunitatem nactus, et cubiculum ingressus præ infirmitate in lectulo decumbentis, stylo aliquantum grandiore eum adortus est, Dominationem suam sibi semper angelis similem fuisse; de quibus multa ud illius aures pervenerunt, et in libris similiter lectitavit, sed eos nunquam coram conspicere concessum fuit. A quo congressu tanta inter eos amicitia inita fuit, et marchio eum tanta reverentia prosecutus est, ut præter visitationes crebras, literæ invicem sub nominibus et titulis patris et filii intercesserint. Quod ad salutationes innumeras per epistolas, ab exterarum nationum viris primariis, sapientiæ aut bonarum artium studio deditis, missas, nihil hic addo; utpote rem aliis melioris notæ hominibus cum eo communem.

Jam vero cum de fama ejus dissero, intelligi velim, ac si in stylo non exclusivo, sed comparativo tantum scriberem fama enim ejus etiam apud Anglos suos non flaccida aut enervis, sed vivida et vegeta est; præcipue apud eos, qui ingenio acutiore, et sublimiore, emineant. Cujus rei testimonia tantum duo inserere libet, et non plura. Prius est, cum Historia regni Henrici septimi jam prælo matura fuerit, Fulconi baroni Brooko a Jacobo rege perlegenda tradita est: is, cum totam absolvisset, hoc elogio ad auctorem remisit, Commendatum me habeas dominationi sua; et exora eum, ut de papyro et atramento bono comparando

A

curam suscipiat; opus enim ipsum supereminet. Alterum doctoris Samuelis Collini, in inclyta academia Cantabrigiensi nuper et theologiæ professoris regii, et collegii regalis præpositi, viri minime vulgaris ingenii; qui mihi ipsi (sive festive, sive serio) affirmavit, Quod postquam librum De profectu scientiarum perlegisset, eo se adactum putaverit, ut studia sua de integro renovare necesse fuerit; et quod oleum et operam antea impensam perdiderit.

Efflagitatum a nonnullis est ut de diæta ejus, et regimine valetudinis, quædam insererentur: eo, quod, propter universalem ejus in rebus naturalibus cognitionem, poterit fortasse quibusdam exemplo suo præire. Quod ad diætam ; plena potius et liberali usus est, prout stomachus ferebat, quam tenui aut parca: quam etiam in Historia vitæ et mortis alicubi collaudavit. Ætate juniori, cibis delicatioribus et levioribus (veluti carnibus volatilium et hujusmodi) præcipue vescebatur; sed experientia edoctus, carnes fortiores, quales in macello veneunt, potius probavit ; utpote, quæ succos corporis magis firmos et solidos, et (ut ipsius verbis utar) minus dissipabiles progenerarent; ex quibus solis sæpenumero pascebatur, licet mensa ejus ferculis aliis non destitueretur. Persuasum habeas, illud nullatenus ipsum neglexisse quod in scriptis suis toties decantatum reperies, usum nimirum crebrum nitri; cujus quidem grana circiter tria quotidie in jusculo tenui et tepido, per triginta ad minus annos immediate mortem ejus antecedentes, mane sumpsit. Quantum ad medicinam; verum est, medice eum vixisse, sed non misere. Siquidem rhabarbari sesquidrachmam, et non amplius, in haustu cerevisiæ et vini albi simul commixtorum ad spatium semi-horæ infusi et macerati (sex aut septem diebus interjectis) continuo sumpserit: idque paulo ante cibum (sive prandium, sive cœnam) quo minus corpus desiccaret : quod (sicut ipse asseruit) humores excrementitios corporis sæpius asportaret; spiritus autem exhalare non provocaret; sicut sudores repetiti faciunt. Jam tan

« PreviousContinue »